- COMMEMORATIO Laudum
- COMMEMORATIO Laudumolim in funeribus usitata, indigitatur Statio, l. 8. Thebaid. v. 208.Talia fatidico peragunt sollennia Regi.Ceu flammas ac dona rogo, tristesque rependantExsequias, mollique animum tellure reponant.Cuiusmodi Commemorationes Parentalium locô habebantut. Ausonius, praefat. Parental. v. 5.Naenia funereis satis officiosa querelis.Hoc satis et tumulis, satis et telluris egenis.Voce ciere ammas funeris instar habet.Gaudent compositi cineres sua nomina dici.Ille etiam maesti cui defuit urna sepulchriNomine ter dictô pene sepultus erit.Vide Casp. Barthium, Animadversion. ad Thebaid. d. l. et infra, ubi de Parentalibus, alibique passim. Hinc Commemoratio, in Communione Romana, dicitur recitatio nominum eorum, quos Fideles vocant, in Missae Liturgiis. Vide Avitum Vienn. Ep. 4. et 11. Radulfo, Memoria Sanctorum, item Suffragia Sanctorum. Quae Commemorationes de Cruce; de B. Maria, de Titularibus totius Ecclesiae Petro et Paulo, ac pro Pace, fere esse solent, ut ait Dominic. Macer, in Hierolex. Omittuntur autem in Adventu, tempore Passionis et Paschatis. Id. De Commemorationibus Defunctorum, quorum mentio in Concilio Bracar. can. 39. Vide infra in voce Diptychus, item Funebre Officum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.